I. Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quanquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores, ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt: nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis, venia opus fuit: quam non petissem incursaturus tam saeva et infesta virtutibus tempora. II. Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse: neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae documentum: et sicut vetus aetas vidit, quid ultimum in libertate esset, ita nos, quid in servitute, adempto per inquisitiones et loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere. III. Nunc demum redit animus: et quanquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem imperii Nerva Trajanus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur assumpserit; natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia, quam mala; et, ut corpora nostra lente augescunt, cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius, quam revocaveris. Subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo: et invisa primo desidia postremo amatur. Quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt? Pauci, et, ut ita dixerim, non modo aliorum, sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus juvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus. Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus. IV. Cnaeus Julius Agricola, veteri et illustri Forojuliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit: quae equestris nobilitas est. Pater Julius Graecinus, senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Caii Caesaris meritus: namque M. Silanum accusare jussus et, quia abnuerat, interfectus est. Mater Julia Procilla fuit, rarae castitatis: in hujus sinu indulgentiaque educatus, per omnem honestarum artium cultum pueritiam adolescentiamque transegit. Arcebat eum ab illecebris peccantium, praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mistum ac bene compositum. Memoria teneo solitum ipsum narrare, se in prima juventa studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset. Scilicet sublime et erectum ingenium pulchritudinem ac speciem excelsae magnaeque gloriae vehementius, quam caute, appetebat: mox mitigavit ratio et aetas: retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum. V. Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paullino, diligenti ac moderato duci, approbavit, electus, quem contubernio aestimaret. Nec Agricola licenter more juvenum, qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam retulit: sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil appetere jactatione, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere. Non sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit: trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus; tum de salute, mox de victoria, certavere. Quae cuncta, etsi consiliis ductuque alterius agebantur ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere juveni; intravitque animum militaris gloriae cupido ingrata temporibus, quibus sinistra erga eminentes interpretatio, nec minus periculum ex magna fama, quam ex mala. VI. Hinc ad capessendos magistratus in urbem digressus, Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi junxit; idque matrimonium ad majora nitenti decus ac robur fuit; vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et invicem se anteponendo: nisi quod in bona uxore tanto major laus, quanto in mala plus culpae est. Sors quaesturae provinciam Asiam, proconsulem Salvium Titianum dedit: quorum neutro corruptus est; quanquam et provincia dives ac parata peccantibus, et proconsul in omnem aviditatem pronus, quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. Auctus est ibi filia, in subsidium simul et solatium: nam filium ante sublatum brevi amisit. Mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque etiam ipsum tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. Idem praeturae tenor et silentium; nec enim jurisdictio obvenerat: ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria, ita famae propior. Tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda, diligentissima conquisitione fecit, ne cujus alterius sacrilegium respublica, quam Neronis sensisset. VII. Sequens annus gravi vulnere animum domumque ejus afflixit: nam classis Othoniana, licenter vaga, dum Intemelios (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit: praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. Igitur ad solemnia pietatis profectus Agricola, nuntio affectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partes transgressus est. Initia principatus ac statim urbis Mucianus regebat, juvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. Is missum ad delectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum, vicesimae legioni, tarde ad sacramentum transgressae; praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat. Nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum, suo an militum ingenio: ita successor simul et ultor electus, rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos, quam fecisse. VIII. Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus placidius, quam feroci provincia dignum est: temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret; peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere. Brevi deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepit. Habuerunt virtutes spatium exemplorum. Sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat: saepe parti exercitus in experimentum, aliquando majoribus copiis ex eventu praefecit: nec Agricola unquam in suam famam gestis exsultavit; ad auctorem et ducem, ut minister, fortunam referebat: ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando, extra invidiam, nec extra gloriam erat. IX. Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter patricios ascivit, ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae in primis dignitatis, administratione ac spe consulatus, cui destinarat. Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis jurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat. Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile justeque agebat. Jam vero tempora curarum remissionumque divisa: ubi conventus ac judicia poscerent, gravis, intentus, severus, et saepius misericors; ubi officio satisfactum, nulla ultra potestatis persona: tristitiam et arrogantiam et avaritiam exuerat: nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit. Integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre, injuria virtutum fuerit. Ne famam quidem, cui etiam saepe boni indulgent, ostentanda virtute, aut per artem quaesivit: procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium, et atteri sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari nullis in hoc suis sermonibus sed quia par videbatur. Haud semper errat fama, aliquando et elegit. Consul egregiae tum spei filiam juveni mihi despondit ac post Consulatum collocavit, et statim Britanniae praepositus est, adjecto pontificatus sacerdotio. X. Britanniae situm populosque, multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam; sed quia tum primum perdomita est. Ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur, maxima, spatio ac coelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur: Gallis in meridiem etiam inspicitur: septemtrionalia ejus, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores, oblongae scutulae vel bipenni assimulavere: et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama est transgressa: sed immensunt et enorme spatium procurrentium extremo jam littore terrarum, velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam affirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. Dispecta est et Thule, nam hactenus jussum, et hiems appetebat; sed mare pigrum et grave remigantibus; perhibent ne ventis quidem perinde attolli: credo, quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere hujus operis est, ac multi retulere; unum addiderim: nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec littore tenus accrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et jugis etiam atque montibus inseri velut in suo. XI. Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. Habitus corporum varii: atque ex eo argumenta; namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus, Germanicam originem asseverant. Silurum colorati vultus et torti plerumque crines et posita contra Hispania Iberos veteres trajecisse easque sedes occupasse fidem faciunt. Proximi Gallis et similes sunt; seu durante originis vi, seu, procurrentibus in diversa terris, positio coeli corporibus habitum dedit: in universum tamen aestimanti, Gallos vicinam insulam occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas superstitionum persuasione: sermo haud multum diversus; in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido. Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit: nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus: mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate; quod Britannorum olim victis evenit: ceteri manent, quales Galli fuerunt. XII. In pedite robur: quaedam nationes et curru proeliantur: honestior auriga, clientes propugnant. Olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur: nec aliud adversus validissimas gentes pro nobis utilius, quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita, dum singuli pugnant, universi vincuntur. Coelum crebris imbribus ac nebulis foedum: asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram, et nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire affirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras, infraque coelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum. Tarde mitescunt, cito proveniunt: eadem utriusque rei causa, multus humor terrarum coelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae: gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur: nam in Rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi: ego facilius crediderim naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam. XIII. Ipsi Britanni delectum ac tributa et injuncta imperii munera impigre obeunt, si injuriae absint: has aegre tolerant, jam domiti ut pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Julius cum exercitu Britanniam ingressus, quanquam prospera pugna terruerit incolas ac littore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia et in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace. Consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum. Agitasse C. Caesarem de intranda Britannia satis, constat, ni velox ingenio, mobilis poenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor operis, transvectis legionibus auxiliisque et assumpto in partem rerum Vespasiano: quod initium venturae mox fortunae fuit: domitae gentes, capti reges, et monstratus fatis Vespasianus. XIV. Consularium primus Aulus Plautius praepositus, ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae: addita insuper veteranorum colonia: quaedam civitates Cogiduno regi donatae (is id nostram usque memoriam fidissimus mansit) ut vetere ac jam pridem recepta populi Romani consuetudine, haberet instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum exstinctus est. Suetonius hinc Paullinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis: quorum fiducia Monara insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus, terga occasioni patefecit. XV. Namque absentia legati remoto metu, Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre injurias et interpretando accendere: nihil profici patientia, nisi ut graviora, tanquam ex facili toleratibus, imperentur: singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi: e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret. Aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam, subjectis exitiosam: alterius manus centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere. Nihil jam cupiditati, nihil libidini exceptum: in proelio fortiorem esse, qui spoliet; nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, injungi delectus, tanquam mori tantum pro patria nescientibus: quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic Germanias excussisse jugum: et flumine, non Oceano, defendi: sibi patriam, conjuges, parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse. Recessuros, ut divus Julius recessisset, modo virtutes majorum suorum aemularentur. Neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus impetus, majorem constantiam, penes miseros esse. Jam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent: jam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare: porro in ejusmodi consiliis periculosius esse deprehendi, quam audere. XVI. His atque talibus invicem instincti, Boudicea, generis regii femina, duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum: ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis, ipsam coloniam invasere, ut sedem servitutis: nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria. Quod nisi Paullinus, cognito provinciae motu, propere subvenisset, amissa Britannia foret: quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et propius ex legato timor agitabat, ne, quanquam egregius cetera, arroganter in deditos et, ut suae quoque injuriae ultor, durius consuleret. Missus igitur Petronius Turpilianus, tanquam exorabilior: et delictis hostium novus, eoque poenitentiae mitior, compositis prioribus, nihil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior, et nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus: et interventus civilium armorum praebuit justam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, cum assuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, precario mox praefuit: ac velut pacti, exercitus licentiam, dux salutem; et seditio sine sanguina stetit. Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostes, similis petulantia castrorum: nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus, caritatem paraverat loco auctoritatis. XVII. Sed, ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. Et terrorem statira intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, aggressus. Multa proelia, et aliquando non incruenta magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello. Et, cum Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset, sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium, locorum quoque difficultates eluctatus. XVIII. Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media jam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites, velut omissa expeditione, ad securitatem, et hostes ad occasionem verterentur. Ordovicum civitas, haud multo ante adventum ejus, alam, in finibus suis agentem, prope universam obtriverat eoque initio erecta provincia: et, quibus bellum volentibus erat, probare exemplum, ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quanquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum inchoaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit: contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem: caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae, ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, cujus possessione revocatum Paullinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit. Sed, ut in dubiis consiliis, naves deerant: ratio et constantia ducis transvexit. Depositis omnibus sarcinis, lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente immisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita petita pace ac dedita insula, clarus ac magnus haberi Agricola: quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem aut officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset. Nec Agricola, prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse: ne laureatis quidem gesta prosecutus est: sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus, quanta futuri spe tam magna tacuisset. XIX. Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si injuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. A se suisque orsus, primum domum suam coercuit; quod plerisque haud minus arduum est, quam provinciam regere. Nihil per libertos servosque publicae rei: non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionum milites ascire, sed optimum quemque fidissimum putare: omnia scire, non omnia exsequi: parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare: nec poena semper, sed saepius poenitentia contentus esse: officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare, cum peccassent. Frumenti et tributorum auctionem aequalitate munerum mollire, circumcisis, quae, in quaestum reperta, ipso tributo gravius tolerabantur: namque per ludibrium assidere clausis horreis et emere ultro frumenta, ac vendere pretio cogebantur: devortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates a proximis hibernis in remota et avia referrent, donec, quod omnibus in promptu erat, paucis lucrosum fieret. XX. Haec primo statim anno comprimendo, egregiam famam paci circumdedit; quae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellum timebatur. Sed, ubi aestas advenit, contracto exercitu, multus in agmine laudare modestiam, disjectos coercere: loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetentare; et nihil interim apud hostes quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur: atque, ubi satis terruerat, parcendo rursus irritamenta pacis ostentare. Quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus, iram posuere, et praesidiis castellisque circumdatae tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars illacessita transierit.