Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum aut inlaudati nescit Busiridis aras? Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim tollere humo victorque virum volitare per ora. Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit arundine ripas. In medio mihi Caesar erit templumque tenebit: illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi cursibus et crudo decernet Graecia caestu. Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut versis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni. In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum ac navali surgentis aere columnas. Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea bisque triumphatas utroque ab litore gentes. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. Invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis immanemque rotam et non exsuperabile saxum. Interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. Te sine nil altum mens incohat; en age segnis rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos, corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent; tum longo nullus lateri modus; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda, Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos; cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem. Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis. Semper erunt, quarum mutari corpora malis: semper enim refice ac, ne post amissa requiras, ante veni et subolem armento sortire quotannis. Nec non et pecori est idem dilectus equino. Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, praecipuum iam inde a teneris impende laborem. Continuo pecoris generosi pullus in arvis altius ingreditur et mollia crura reponit; primus et ire viam et fluvios temptare minaces audet et ignoto sese committere ponti nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, luxuriatque toris animosum pectus. Honesti spadices glaucique, color deterrimus albis et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere stare loco nescit, micat auribus et tremit artus collectumque premens volvit sub naribus ignem. Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, Martis equi biiuges et magni currus Achilli. Talis et ipse iubam cervice effundit equina coniugis adventu pernix Saturnus et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto. Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae. frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit. Ergo animos aevumque notabis praecipue; hinc alias artis prolemque parentum et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto et proni dant lora, volat vi fervidus axis; iamque humiles, iamque elati sublime videntur aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras; nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: tantus amor laudum, tantae est victoria curae. Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis et patriam Epirum referat fortisque Mycenas Neptunique ipsa deducat origine gentem. His animadversis instant sub tempus et omnis impendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum; florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati. Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. Rursus cura patrum cadere et succedere matrum incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant, non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapacis. Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta; furit mugitibus aether concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri. Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae. Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris. Post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis. Cetera pascuntur viridis armenta per herbas: Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas. Ac primum laxos tenui de vimine circlos cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos iunge pares et coge gradum conferre iuvencos; atque illis iam saepe rotae ducantur inanes per terram et summo vestigia pulvere signent; post valido nitens sub pondere faginus axis instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes. Interea pubi indomitae non gramina tantum nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae, sed tota in dulcis consument ubera natos. Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae et Iovis in luco currus agitare volantis: primus equi labor est, animos atque arma videre bellantum lituosque pati tractuque gementem ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis; tum magis atque magis blandis gaudere magistri laudibus et plausae sonitum cervicis amare. Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris audeat, inque vicem det mollibus ora capistris invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi. At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare compositis sinuetque alterna volumina crurum sitque laboranti similis; tum cursibus auras, tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis aequora vix summa vestigia ponat harena; qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt nubila: tum segetes altae campique natantes lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem dant silvae longique urgent ad litora fluctus; ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, Belgica vel molli melius feret esseda collo. Tum demum crassa magnum farragine corpus crescere iam domitis sinito: namque ante domandum ingentis tollent animos prensique negabunt verbera lenta pati et duris parere lupatis. Sed non ulla magis viris industria firmat, quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris, sive boum sive est cui gratior usus equorum. Atque ideo tauros procul atque in sola relegant pascua post montem oppositum et trans flumina lata, aut intus clausos satura ad praesepia servant. Carpit enim viris paulatim uritque videndo femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos cornibus inter se subigit decernere amantis. Pascitur in magna Sila formosa iuvenca: illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores; et stabula aspectans regnis excessit avitis. Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena. Post ubi collectum robur viresque refectae signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem: fluctus uti medio coepit cum albescere ponto longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus nigramque alte subiectat harenam. Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres, in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem. Tempore non alio catulorum oblita leaena saevior erravit campis, nec funera volgo tam multa informes ursi stragemque dedere per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris; heu male tum Libyae solis erratur in agris. Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum corpora, si tantum notas odor attulit auras? Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant flumina correptosque unda torquentia montis. Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus et pede prosubigit terram, fricat arbore costas atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat. Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem durus amor? Nempe abruptis turbata procellis nocte natat caeca serus freta; quem super ingens porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant aequora; nec miseri possunt revocare parentes nec moritura super crudeli funere virgo. Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi? Scilicet ante omnis furor est insignis equarum; et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae. Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem Ascanium; superant montis et flumina tranant. Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque levis auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per et scopulos et depressas convallis diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et pluvio contristat frigore caelum. Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine virus, hippomanes, quod saepe malae legere novercae miscueruntque herbas et non innoxia verba. Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, singula dum capti circumvectamur amore. Hoc satis armentis: superat pars altera curae, lanigeros agitare greges hirtasque capellas. Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni. Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem; sed me Parnasi deserta per ardua dulcis raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo. Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum Incipiens stabulis edico in mollibus herbam carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas, et multa duram stipula filicumque maniplis sternere subter humum, glacies ne frigida laedat molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras. Post hinc digressus iubeo frondentia capris arbuta sufficere et fluvios praebere recentis et stabula a ventis hiberno opponere soli ad medium conversa diem, cum frigidus olim iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno. Haec quoque non cura nobis leviore tuendae, nec minor usus erit, quamvis Milesia magno vellera mutentur Tyrios incocta rubores: densior hinc suboles, hinc largi copia lactis; quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis. Nec minus interea barbas incanaque menta Cinyphii tondent hirci saetasque comantis usum in castrorum et miseris velamina nautis. Pascuntur vero silvas et summa Lycaei horrentisque rubos et amantis ardua dumos: atque ipsae memores redeunt in tecta suosque ducunt et gravido superant vix ubere limen. Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis quo minor est illis curae mortalis egestas, avertes victumque feres et virgea laetus pabula, nec tota claudes faenilia bruma. At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, et ros in tenera pecori gratissimus herba. Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo currentem ilignis potare canalibus undam; aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, sicubi magna Iovis antiquo robore quercus ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra; tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus solis ad occasum, cum frigidus aera vesper temperat et saltus reficit iam roscida luna litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi. Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu prosequar et raris habitata mapalia tectis? Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum armentarius Afer agit, tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; non secus ac patriis acer Romanus in armis iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti ante expectatum positis stat in agmine castris. At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, turbidus et torquens flaventis Hister harenas, quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem. Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae aut herbae campo apparent aut arbore frondes; sed iacet aggeribus niveis informis et alto terra gelu late septemque adsurgit in ulnas. Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri. Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum. Concrescunt subitae currenti in flumine crustae undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris; aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt indutae caeduntque securibus umida vina et totae solidam in glaciem vertere lacunae stiriaque impexis induruit horrida barbis. Interea toto non setius aere ninguit: intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis corpora magna boum, confertoque agmine cervi torpent mole nova et summis vix cornibus extant. Hos non immissis canibus, non cassibus ullis puniceaeve agitant pavidos formidine pennae, sed frustra oppositum trudentis pectore montem comminus obtruncant ferro graviterque rudentis caedunt et magno laeti clamore reportant. Ipsi in defossis specubus secura sub alta otia agunt terra congestaque robora totasque advolvere focis ulmos ignique dedere. Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti fermento atque acidis imitantur vitea sorbis. Talis Hyperboreo septem subiecta trioni gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro et pecudum fulvis velatur corpora saetis. Si tibi lanitium curae, primum aspera silva, lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta; Continuoque greges villis lege mollibus albos. Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet vellera pullis nascentum, plenoque alium circumspice campo. Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem. At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas. Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tendunt et salis occultum referunt in lacte saporem. Multi iam excretos prohibent a matribus haedos primaque ferratis praefigunt ora capistris. Quod surgente die mulsere horisque diurnis, nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis adit oppida pastor; aut parco sale contingunt hiemique reponunt. Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una velocis Spartae catulos acremque Molossum pasce sero pingui. Numquam custodibus illis nocturnum stabulis furem incursusque luporum aut impacatos a tergo horrebis Hiberos. Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum. Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros. saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor, tollentemque minas et sibila colla tumentem deice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte, cum medii nexus extremaeque agmina caudae solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis. Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, squamea convolvens sublato pectore terga atque notis longam maculosus grandibus alvum qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum vere madent udo terrae ac pluvialibus austris stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram improbus ingluviem ranisque loquacibus explet; postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt, exsilit in siccum et flammantia lumina torquens saevit agris asperque siti atque exterritus aestu. Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis. Morborum quoque te causas et signa docebo. Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri perfundunt, udisque aries in gurgite villis mersatur missusque secundo defluit amni; aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura viva Idaeasque pices et pinguis unguine ceras scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen. Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est, quam si quis ferro potuit rescindere summum ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat et meliora deos sedet omnia poscens. Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa cum furit atque artus depascitur arida febris, profuit incensos aestus avertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine venam, Bisaltae quo more solent acerque Gelonus; cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum et lac concretum cum sanguine potat equino. Quam procul aut molli succedere saepius umbrae videris aut summas carpentem ignavius herbas extremamque sequi aut medio procumbere campo pascentem et serae solam decedere nocti: continuo culpam ferro compesce, prius quam dira per incautum serpant contagia volgus. Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo, quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi corpora corripiunt, sed tota aestiva repente, spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi nunc quoque post tanto videat desertaque regna pastorum et longe saltus lateque vacantis. Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo. Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat. Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram lanea dum nivea circumdatur infula vitta, inter cunctantis cecidit moribunda ministros. Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos inde neque impositis ardent altaria fibris nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena. Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis et dulcis animas plena ad praesepia reddunt; hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem sudor et ille quidem morituris frigidus, aret pellis et ad tactum tractanti dura resistit. Haec ante exitium primis dant signa diebus; sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua. Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos; ea visa salus morientibus una; mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant ipsique suos iam morte sub aegra, di meliora piis erroremque hostibus illum, discissos nudis laniabant dentibus artus. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus. It tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis ad terramque fluit devexo pondere cervix. Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. Tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris imparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. Non lupus insidias explorat ovilia circum nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes et circum tecta vagantur. Iam maris immensi prolem et genus omne natantum litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. Ipsis est aer avibus non aequus et illae praecipites alta vitam sub nube relinquunt. Praeterea iam nec mutari pabula refert artes nocent quaesitaeque; cessere magistri Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert: Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini: Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam aut undis abolere potest aut vincere flamma; ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putris; verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.