I CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis, contactum nullis ante cupidinibus. tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput impositis pressit Amor pedibus, donec me docuit castas odisse puellas improbus, et nullo uiuere consilio. et mihi iam toto furor hic non deficit anno, cum tamen aduersos cogor habere deos. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saeuitiam durae contudit Iasidos. nam modo Partheniis amens errabat in antris, ibat et hirsutas ille uidere feras; ille etiam Hylaei percussus uulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit. ergo uelocem potuit domuisse puellam: tantum in amore preces et benefacta ualent. in me tardus Amor non ullas cogitat artis, nec meminit notas, ut prius, ire uias. at uos, deductae quibus est fallacia lunae et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominae mentem conuertite nostrae, et facite illa meo palleat ore magis! tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis posse Cytaeines ducere carminibus. et uos, qui sero lapsum reuocatis, amici, quaerite non sani pectoris auxilia. fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis, sit modo libertas quae uelit ira loqui. ferte per extremas gentis et ferte per undas, qua non ulla meum femina norit iter: uos remanete, quibus facili deus annuit aure, sitis et in tuto semper amore pares. in me nostra Venus noctes exercet amaras, et nullo uacuus tempore defit Amor. hoc, moneo, uitate malum: sua quemque moretur cura, neque assueto mutet amore locum. quod si quis monitis tardas aduerterit auris, heu referet quanto uerba dolore mea! II QVID iuuat ornato procedere, uita, capillo et tenuis Coa ueste mouere sinus? aut quid Orontea crinis perfundere murra,. teque peregrinis uendere muneribus; naturae decus mercato perdere cultu, nec sinere in propriis membra nitere bonis? crede mihi, non ulla tua est medicina figurae: nudus Amor formae non amat artificem. aspice quos summittat humus formosa colores; ut ueniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosius arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha uias. litora natiuis persuadent picta lapillis, et uolucres nulla dulcius arte canunt. non sic Leucippis succendit Castora Phoebe, Pollucem cultu non Hilaira soror; non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, Eueni patriis filia litoribus; nec Phrygium falso traxit candore maritum auecta externis Hippodamia rotis: sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, qualis Apelleis est color in tabulis. non illis studium uulgo conquirere amantis: illis ampla satis forma pudicitia. non ego nunc uereor ne sim tibi uilior istis: uni si qua placet, culta puella sat est; cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet Aoniam libens Calliopea lyram, unica nec desit iucundis gratia uerbis, omnia quaeque Venus, quaeque Minerua probat. his tu semper eris nostrae gratissima uitae, taedia dum miserae sint tibi luxuriae. III QVALIS Thesea iacuit cedente carina languida desertis Gnosia litoribus; qualis et accubuit primo Cepheia somno libera iam duris cotibus Andromede; nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano: talis uisa mihi mollem spirare quietem Cynthia non certis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem uestigia Baccho, et quaterent sera nocte facem pueri. hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, molliter impresso conor adire toro; et quamuis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leuiter positam temptare lacerto osculaque admota sumere et arma manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saeuitiae; sed sic intentis haerebam fixus ocellis, Argus ut ignotis cornibus Inachidos. et modo soluebam nostra de fronte corollas ponebam tuis, Cynthia, temporibus; et modo gaudebam lapsos formare capillos; nunc furtiua cauis poma dabam manibus; omniaque ingrato largibar munera somno, munera de prono saepe uoluta sinu; et quotiens raro duxit suspiria motu, obstupui uano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent uisa timores, neue quis inuitam cogeret esse suam: donec diuersas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos leuibus radiis patefecit ocellos. sic ait in molli fixa toro cubitum: `tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus? namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis languidus exactis, ei mihi, sideribus? o utinam talis perducas, improbe, noctes, me miseram qualis semper habere iubes! nam modo purpureo fallebam stamine somnum, rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae; interdum leuiter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras: dum me iucundis lapsam sopor impulit alis. illa fuit lacrimis ultima cura meis.' IV QVID mihi tam multas laudando, Basse, puellas mutatum domina cogis abire mea? quid me non pateris uitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere seruitio? tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu Spartanae referas laudibus Hermionae, et quascumque tulit formosi temporis aetas; Cynthia non illas nomen habere sinat: nedum, si leuibus fuerit collata figuris, inferior duro iudice turpis eat. haec sed forma mei pars est extrema furoris; sunt maiora, quibus, Basse, perire iuuat: ingenuus color et multis decus artibus, et quae gaudia sub tacita dicere ueste libet. quo magis et nostros contendis soluere amores, hoc magis accepta fallit uterque fide. non impune feres: sciet haec insana puella et tibi non tacitis uocibus hostis erit; nec tibi me post haec committet Cynthia nec te quaeret; erit tanti criminis illa memor, et te circum omnis alias irata puellas differet: heu nullo limine carus eris. nullas illa suis contemnet fletibus aras, et quicumque sacer, qualis ubique, lapis. non ullo grauius temptatur Cynthia damno, quam sibi cum rapto cessat amore deus: praecipue nostri. maneat sic semper, adoro, nec quicquam ex illa quod querar inueniam! V INVIDE, tu tandem uoces compesce molestas et sine nos cursu, quo sumus, ire pares! quid tibi uis, insane? meos sentire furores? infelix, properas ultima nosse mala, et miser ignotos uestigia ferre per ignis, et bibere e tota toxica Thessalia. non est illa uagis similis collata puellis: molliter irasci non solet illa tibi. quod si forte tuis non est contraria uotis, at tibi curarum milia quanta dabit! non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos: illa feros animis alligat una uiros. a, mea contemptus quotiens ad limina curres, cum tibi singultu fortia uerba cadent, et tremulus maestis orietur fletibus horror, et timor informem ducet in ore notam, et quaecumque uoles fugient tibi uerba querenti, nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser! tum graue seruitium nostrae cogere puellae discere et exclusum quid sit abire domum; nec iam pallorem totiens mirabere nostrum, aut cur sim toto corpore nullus ego. nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti: nescit Amor priscis cedere imaginibus. quod si parua tuae dederis uestigia culpae, quam cito de tanto nomine rumor eris! non ego tum potero solacia ferre roganti, cum mihi nulla mei sit medicina mali; sed pariter miseri socio cogemur amore alter in alterius mutua flere sinu. quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle, quaerere: non impune illa rogata uenit. VI NON ego nunc Hadriae uereor mare noscere tecum Tulle, neque Aegaeo ducere uela salo, cum quo Rhipaeos possim conscendere montis ulterius domos uadere Memnonias; sed me complexae remorantur uerba puellae, mutatoque graues saepe colore preces. illa mihi totis argutat noctibus ignis, et queritur nullos esse relicta deos; illa meam mihi iam se denegat, illa minatur, quae solet irato tristis amica uiro. his ego non horam possum durare querelis: a pereat, si quis lentus amare potest! an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas atque Asiae ueteres cernere diuitias, ut mihi deducta faciat conuicia puppi Cynthia et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita uento, et nihil infido durius esse uiro? tu patrui meritas conare anteire securis, et uetera oblitis iura refer sociis. nam tua non aetas umquam cessauit amori, semper et armatae cura fuit patriae; et tibi non umquam nostros puer iste labores afferat et lacrimis omnia nota meis! me sine, quem semper uoluit fortuna iacere, hanc animam extremae reddere nequitiae. multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis: hanc me militiam fata subire uolunt. at tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua Lydia Pactoli tingit arata liquor; seu pedibus terras seu pontum carpere remis ibis, et accepti pars eris imperii: tum tibi si qua mei ueniet non immemor hora, uiuere me duro sidere certus eris. VII DVM tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae armaque fraternae tristia militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero, (sint modo fata tuis mollia carminibus:) nos, ut consuemus, nostros agitamus amores, atque aliquid duram quaerimus in dominam; nec tantum ingenio quantum seruire dolori cogor et aetatis tempora dura queri. hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est, hinc cupio nomen carminis ire mei. me laudent doctae solum placuisse puellae, Pontice, et iniustas saepe tulisse minas; me legat assidue post haec neglectus amator, et prosint illi cognita nostra mala. te quoque si certo puer hic concusserit arcu, (quod nolim: nostros te uiolasse deos!) longe castra tibi, longe miser agmina septem flebis in aeterno surda iacere situ; et frustra cupies mollem componere uersum, nec tibi subiciet carmina serus Amor. tum me non humilem mirabere saepe poetam, tunc ego Romanis praeferar ingeniis; nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro `Ardoris nostri magne poeta, iaces.' tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu: saepe uenit magno faenore tardus Amor. VIII TVNE igitur demens, nec te mea cura moratur? an tibi sum gelida uilior Illyria? et tibi iam tanti, quicumque est, iste uidetur, ut sine me uento quolibet ire uelis? tune audire potes uesani murmura ponti fortis, et in dura naue iacere potes? tu pedibus teneris positas fulcire pruinas, tu potes insolitas, Cynthia, ferre niues? o utinam hibernae duplicentur tempora brumae, et sit iners tardis nauita Vergiliis, nec tibi Tyrrhena soluatur funis harena, neue inimica meas eleuet aura preces! atque ego non uideam talis subsidere uentos, cum tibi prouectas auferet unda ratis, ut me defixum uacua patiatur in ora crudelem infesta saepe uocare manu! Sed quocumque modo de me, periura, mereris, sit Galatea tuae non aliena uiae: ut te, felici praeuecta Ceraunia remo, accipiat placidis Oricos aequoribus. nam me non ullae poterunt corrumpere, de te quin ego, uita, tuo limine uerba querar; nec me deficiet nautas rogitare citatos `Dicite, quo portu clausa puella mea est? et dicam `Licet Atraciis considat in oris, et licet Hylleis, illa futura mea est.' hic erat! hic iurata manet! rumpantur iniqui! uicimus: assiduas non tulit illa preces. falsa licet cupidus deponat gaudia liuor: destitit ire nouas Cynthia nostra uias. illi carus ego et per me carissima Roma dicitur, et sine me dulcia regna negat. illa uel angusto mecum requiescere lecto et quocumque modo maluit esse mea, quam sibi dotatae regnum uetus Hippodamiae, et quas Elis opes ante pararat equis. quamuis magna daret, quamuis maiora daturus, non tamen illa meos fugit auara sinus. hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, sed potui blandi carminis obsequio. sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo, quis ego fretus amo: Cynthia rara mea est! nunc mihi summa licet contingere sidera plantis: siue dies seu nox uenerit, illa mea est! nec mihi riualis certos subducit amores: ista meam norit gloria canitiem.