Argonautia et epythalamium Thetidis et Pelei Peliaco quondam prognatae uertice pinus dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Phasidis ad fluctus et fines Aeetaeos cum lecti iuuenes Argiuae robora pubis auratam optantes Colchis auertere pellem ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi caerula uerrentes abiegnis aequora palmis. diua quibus retinens in summis urbibus arces ipsa leui fecit uolitantem flamine currum pinea coniungens inflexae texta carinae. illa rudem cursu prima imbuit Amphitritem. quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor. tortaque remigio spumis incanuit unda. emersere freti candenti e gurgite uultus. aequoreae monstrum Nereides admirantes. illa atque haud alia uiderunt luce marinas mortales oculi nudato corpore Nymphas nutricum tenus exstantes e gurgite cano. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore. tum Thetis humanos non despexit Hymenaeos. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. o nimis optato saeclorum tempore nati heroes. saluete deum genus. o bona matrum progenies saluete iterumque iterumque bonarum. uos ego saepe meo uos carmine compellabo. teque adeo eximie taedis felicibus aucte. Thessaliae columen. Peleu. cui Iuppiter ipse ipse suos diuum genitor concessit amores. tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine. tene suam Tethys concessit ducere neptem. Oceanusque mari totum qui amplectitur orbem. quae simul optatae finito tempore luces aduenere domum conuentu tota frequentat Thessalia. oppletur laetanti regia coetu. dona ferunt prae se. declarant gaudia uultu. deseritur Cieros. linquunt Phthiotica Tempe Crannonesque domos ac moenia Larisaea. Pharsalum coeunt. Pharsalia tecta frequentant. rura colit nemo. mollescunt colla iuuencis. non humilis curuis purgatur uinea rastris. non glebam prono conuellit uomere taurus. non falx attenuat frondatorum arboris umbram. squalida desertis rubigo infertur aratris. ipsius at sedes quacumque opulenta recessit regia fulgenti splendent auro atque argento. candet ebur soliis. collucent pocula mensae. tota domus gaudet regali splendida gaza. puluinar uero diuae geniale locatur. sedibus in mediis indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. haec uestis priscis hominum uariata figuris heroum mira uirtutes indicat arte. namque fluentisono prospectans litore Diae Thesea cedentem celeri cum classe tuetur indomitos in corde gerens Ariadna furores. necdum etiam sese quae uisit uisere credit. utpote fallaci quae tunc primum excita somno desertam in sola miseram se cernat harena. immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis. irrita uentosae linquens promissa procellae. quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit. eheu. prospicit et magnis curarum fluctuat undis. non flauo retinens subtilem uertice mitram. non contecta leui uelatum pectus amictu. non tereti strophio lactentes uincta papillas. omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus illa uicem curans toto ex te pectore Theseu toto animo tota pendebat perdita mente. ah. misera. assiduis quam luctibus exsternauit spinosas Erycina serens in pectore curas. illa tempestate ferox quo ex tempore Theseus egressus curuis e litoribus Piraei attigit iniusti regis Gortynia templa. nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneae poenas exsoluere caedis electos iuuenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. quis angusta malis cum moenia uexarentur ipse suum Theseus pro caris corpus athenis proicere optauit potius quam talia Cretam funera Cecropiae nec funera portarentur. atque ita naue leui nitens ac lenibus auris magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas. hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo regia quam suaues exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat. quales Eurotae praecingunt flumina myrtos. auraue distinctos educit uerna colores. non prius ex illo flagrantia declinauit lumina quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis. heu. misere exagitans immiti corde furores sancte puer curis hominum qui gaudia misces. quaeque regis Golgos. quaeque Idalium frondosum. qualibus incensam iactastis mente puellam fluctibus. in flauo saepe hospite suspirantem. quantos illa tulit languenti corde timores. quanto saepe magis fulgore expalluit auri cum saeuum cupiens contra contendere monstrum aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis. non ingrata tamen frustra munuscula diuis promittens tacito succepit uota labello. nam uelut in summo quatientem bracchia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur eruit. illa procul radicitus exturbata prona cadit late quaeuis cumque obuia frangens. sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus nequiquam uanis iactantem cornua uentis. inde pedem sospes multa cum laude reflexit errabunda regens tenui uestigia filo ne labyrintheis e flexibus egredientem tecti frustraretur inobseruabilis error. sed quid ego a primo digressus carmine plura commemorem. ut linquens genitoris filia uultum. ut consanguineae complexum. ut denique matris. quae misera in gnata deperdita laetabatur. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem. aut ut uecta ratis spumosa ad litora diae uenerit. aut ut eam deuinctam lumina somno liquerit immemori discedens pectore coniunx. saepe illam perhibent ardenti corde furentem clarisonas imo fudisse e pectore uoces. ac tum praeruptos tristem conscendere montes. unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus. tum tremuli salis aduersas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae. atque haec extremis maestam dixisse querellis frigidulos udo singultus ore cientem. sicine me patriis auectam perfide ab aris perfide deserto liquisti in litore Theseu. sicine discedens neglecto numine diuum. immemor. ah. deuota domum periuria portas. nullane res potuit crudelis flectere mentis consilium. tibi nulla fuit clementia praesto immite ut nostri uellet miserescere pectus. at non haec quondam blanda promissa dedisti uoce mihi. non haec miserae sperare iubebas. sed conubia laeta. sed optatos Hymenaeos. quae cuncta aerei discerpunt irrita uenti. nunc iam nulla uiro iuranti femina credat. nulla uiri speret sermones esse fideles. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci nil metuunt iurare nihil. promittere parcunt. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est dicta nihil metuere. nihil periuria curant. certe ego te in medio uersantem turbine leti eripui. et potius germanum amittere creui quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. pro quo dilaceranda. feris dabor alitibusque praeda. neque iniecta tumulabor mortua terra. quaenam te genuit sola sub rupe leaena. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis. quae Syrtis. quae Scylla rapax. quae uasta Charybdis. talia qui reddis pro dulci praemia uita. si tibi non cordi fuerant conubia nostra saeua quod horrebas prisci praecepta parentis attamen in uestras potuisti ducere sedes. quae tibi iucundo famularer serua labore candida permulcens liquidis uestigia lymphis. purpureaue tuum consternens ueste cubile. sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris. externata malo. quae nullis sensibus auctae nec missas audire queunt nec reddere uoces. ille autem prope iam mediis uersatur in undis. nec quisquam apparet uacua mortalis in alga. sic nimis insultans extremo tempore saeua fors etiam nostris inuidit questubus auris. Iuppiter omnipotens. utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes. indomito nec dira ferens stipendia tauro perfidus in Creta religasset nauita funem. nec malus hic celans dulci crudelia forma consilia in nostris requiesset sedibus hospes. nam quo me referam. quali spe perdita nitor. Idaeosne petam montes. at gurgite lato discernens ponti truculentum diuidit aequor. an patris auxilium sperem. quemne ipsa reliqui. respersum iuuenem fraterna caede secuta. coniugis an fido consoler memet amore. quine fugit lentos. incuruans gurgite remos. praeterea nullo colitur sola insula tecto. nec patet egressus pelagi cingentibus undis. nulla fugae ratio. nulla spes. omnia muta. omnia sunt deserta. ostentant omnia letum. non tamen ante mihi languescent lumina morte. nec prius a fesso secedent corpore sensus quam iustam a diuis exposcam prodita multam. caelestumque fidem postrema comprecer hora. quare facta uirum multantes uindice poena Eumenides. quibus anguino redimita capillo frons exspirantis praeportat pectoris iras. huc. huc aduentate. meas audite querellas. quas ego. uae. misera extremis proferre medullis cogor. inops. ardens. amenti caeca furore. quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo uos nolite pati nostrum uanescere luctum. sed quali solam Theseus me mente reliquit. tali mente deae funestet seque suosque. has postquam maesto profudit pectore uoces supplicium saeuis exposcens anxia factis annuit inuicto caelestum numine rector. quo motu tellus atque horrida contremuerunt aequora. concussitque micantia sidera mundus. ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta quae mandata prius constanti mente tenebat. dulcia nec maesto sustollens signa parenti sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum. namque ferunt olim classi cum moenia diuae linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus talia complexum iuueni mandata dedisse. gnate mihi longa iucundior unice uita. gnate ego quem in dubios cogor dimittere casus. reddite in extrema nuper mihi fine senectae. quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus eripit inuito mihi te cui languida nondum lumina sunt nati cara saturata figura non ego te gaudens laetanti pectore mittam. nec te ferre sinam fortunae signa secundae. sed primum multas expromam mente querellas canitiem terra atque infuso puluere foedans. inde infecta uago suspendam lintea malo nostros ut luctus nostraeque incendia mentis carbasa obscurata dicet ferrugine Hibera. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei annuit ut tauri respergas sanguine dextram. tum uero facito ut memori tibi condita corde. haec uigeant mandata. nec ulla oblitteret aetas. ut simul ac nostros inuisent lumina colles funestam antennae deponant undique uestem candidaque intorti sustollant uela rudentes. quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam cum te reducem aetas prospera sistet. haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes aereum niuei montis liquere cacumen. at pater ut summa prospectum ex arce petebat. anxia in assiduos absumens lumina fletus cum primum inflati conspexit lintea ueli praecipitem sese scopulorum e uertice iecit amissum credens immiti Thesea fato. sic funesta domus ingressus tecta paterna morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum obtulerat. mente immemori talem ipse recepit. quae tum prospectans cedentem maesta carinam multiplices animo uoluebat saucia curas. at parte ex alia florens uolitabat Iacchus cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis te quaerens Ariadna tuoque incensus amore cui Thyades passim lymphata mente furebant. euhoe. bacchantes. euhoe. capita inflectentes. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos. pars e diuulso iactabant membra iuuenco. pars sese tortis serpentibus incingebant. pars obscura cauis celebrabant orgia cistis orgia quae frustra cupiunt audire profani. plangebant aliae proceris tympana palmis. aut tereti tenues tinnitus aere ciebant. multis raucisonos efflabant cornua bombos. barbaraque horribili stridebat tibia cantu. talibus amplifice uestis decorata figuris puluinar complexa suo uelabat amictu. quae postquam cupide spectando Thessala pubes expleta est sanctis coepit decedere diuis. hic qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus procliuas incitat undas Aurora exoriente uagi sub limina solis quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt leuiterque sonant plangore cachinni. post uento crescente magis magis increbescunt purpureaque procul nantes ab luce refulgent. sic tum uestibuli linquentes regia tecta ad se quisque uago passim pede discedebant. quorum post abitum princeps e uertice Peli aduenit Chiron portans siluestria dona. nam quoscumque ferunt campi quos Thessala magnis montibus ora creat quos propter fluminis undas aura parit flores tepidi fecunda Fauoni hos indistinctis plexos tulit ipse corollis. quo permulsa domus iucundo risit odore. confestim Penios adest. uiridantia Tempe. Tempe quae siluae cingunt super impendentes haemonisin linquens doris celebranda choreis. non uacuus. namque ille tulit radicitus altas fagos. ac recto proceras stipite laurus. non sine nutanti platano. lentaque sorore flammati Phaethontis. et aerea cupressu. haec circum sedes late contexta locauit uestibulum ut molli uelatum fronde uireret. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus extenuata gerens ueteris uestigia poenae quam quondam silici restrictus membra catena persoluit pendens e uerticibus praeruptis. inde pater diuum sancta cum coniuge natisque aduenit caelo te solum Phoebe relinquens. unigenamque simul cultricem montibus Idri. Pelea nam tecum pariter soror aspernata est. nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugales. qui postquam niueis flexerunt sedibus artus large multiplici constructae sunt dape mensae. cum interea infirmo quatientes corpora motu ueridicos Parcae coeperunt edere cantus. his corpus tremulum complectens undique uestis candida purpurea talos incinxerat ora. at roseae niueo residebant uertice uittae aeternumque manus carpebant rite laborem. laeua colum molli lana retinebat amictum. dextera tum leuiter deducens fila supinis. formabat digitis. tum prono in pollice torquens libratum tereti uersabat turbine fusum. atque ita decerpens aequabat semper opus dens. laneaque aridulis haerebant morsa labellis. quae prius in leui fuerant exstantia filo. ante pedes autem candentis mollia lanae uellera uirgati custodibant calathisci. haec tum clarisona pellentes uellera uoce talia diuino fuderunt carmine fata. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas. o decus eximium magnis uirtutibus augens. Emathiae tutamen Opis. carissime nato. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores ueridicum oraclum. sed uos quae fata sequuntur. currite ducentes subtegmina. currite fusi. adueniet tibi iam portans optata maritis Hesperus. adueniet fausto cum sidere coniunx quae tibi flexanimo mentem perfundat amore. languidulosque paret tecum coniungere somnos leuia substernens robusto bracchia collo. currite ducentes subtegmina. currite fusi. nulla domus tales umquam contexit amores. nullus amor tali coniunxit foedere amantes. qualis adest Thetidi qualis concordia. Peleo. currite ducentes subtegmina. currite fusi. nascetur uobis expers terroris. Achilles. hostibus haud tergo sed forti pectore notus. qui persaepe uago uictor certamine cursus flammea praeuertet celeris uestigia ceruae. currite ducentes subtegmina. currite fusi. non illi quisquam bello se conferet heros. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi Troicaque obsidens longinquo moenia bello periuri Pelopis uastabit tertius heres. currite ducentes subtegmina. currite fusi. illius egregias uirtutes claraque facta saepe fatebuntur natorum in funere matres. cum incultum cano soluent a uertice crinem putridaque infirmis uariabunt pectora palmis. currite ducentes subtegmina. currite fusi. namque uelut densas praecerpens messor aristas sole sub ardenti flauentia demetit arua Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. currite ducentes subtegmina. currite fusi. testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri. quae passim rapido diffunditur Hellesponto. cuius iter caesis angustans corporum aceruis alta tepefaciet permixta flumina caede. currite ducentes subtegmina. currite fusi. denique testis erit morti quoque reddita praeda. cum teres excelso coaceruatum aggere bustum excipiet niueos perculsae uirginis artus. currite ducentes subtegmina. currite fusi. nam simul ac fessis dederit fors copiam achiuis urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla alta Polyxenia madefient caede sepulcra quae uelut ancipiti succumbens uictima ferro proiciet truncum summisso poplite corpus. currite ducentes subtegmina. currite fusi. quare agite. optatos animi coniungite amores. accipiat coniunx felici foedere diuam. dedatur cupido iamdudum nupta marito. currite ducentes subtegmina. currite fusi. non illam nutrix orienti luce reuisens hesterno collum poterit circumdare filo. anxia nec mater discordis maesta puellae secubitu caros mittet sperare nepotes. currite ducentes subtegmina. currite fusi. talia praesentes quondam felicia Pelei carmina diuino cecinerunt pectore Parcae. praesentes namque ante domos inuisere castas heroum et sese mortali ostendere coetu caelicolae nondum spreta pietate solebant. saepe pater diuum templo in fulgente reuisens annua cum festis uenissent sacra diebus conspexit terra centum procumbere tauros. saepe uagus Liber Parnassi uertice summo Thyiadas effusis euantes crinibus egit. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes acciperent laeti diuum fumantibus aris. saepe in letifero belli certamine Mauors aut rapidi Tritonis era aut Amarunsia uirgo armatas hominum est praesens hortata cateruas. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt. perfudere manus fraterno sanguine fratres. destitit extinctos natus lugere parentes. optauit genitor primaeui funera nati liber ut innuptae poteretur flore nouercae. ignaro mater substernens se impia nato impia non uerita est diuos scelerare penates. omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem auertere deorum. quare nec tales dignantur uisere coetus. nec se contingi patiuntur lumine claro.