XV SAEPE ego multa tuae leuitatis dura timebam, hac tamen excepta, Cynthia, perfidia. aspice me quanto rapiat fortuna periclo! tu tamen in nostro lenta timore uenis; et potes hesternos manibus componere crinis et longa faciem quaerere desidia, nec minus Eois pectus uariare lapillis, ut formosa nouo quae parat ire uiro. at non sic Ithaci digressu mota Calypso desertis olim fleuerat aequoribus: multos illa dies incomptis maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamuis numquam post haec uisura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae. nec sic Aesoniden rapientibus anxia uentis Hypsipyle uacuo constitit in thalamo: Hypsipyle nullos post illos sensit amores, ut semel Haemonio tabuit hospitio. Alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres sanguinis et cari uincula rupit amor. coniugis Euadne miseros elata per ignis occidit, Argiuae fama pudicitiae. quarum nulla tuos potuit conuertere mores, tu quoque uti fieres nobilis historia. desine iam reuocare tuis periuria uerbis, Cynthia, et oblitos parce mouere deos; audax a nimium, nostro dolitura periclo, si quid forte tibi durius inciderit! multa prius: uasto labentur flumina ponto, annus et inuersas duxerit ante uices, quam tua sub nostro mutetur pectore cura: sis quodcumque uoles, non aliena tamen. quam tibi ne uiles isti uideantur ocelli, per quos saepe mihi credita perfidia est! hos tu iurabas, si quid mentita fuisses, ut tibi suppositis exciderent manibus: et contra magnum potes hos attollere Solem, nec tremis admissae conscia nequitiae? quis te cogebat multos pallere colores et fletum inuitis ducere luminibus? quis ego nunc pereo, similis moniturus amantis `O nullis tutum credere blanditiis!' XVI `QVAE fueram magnis olim patefacta triumphis, Ianua Tarpeiae nota pudicitiae; cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus; nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusis signa iacere faces. nec possum infamis dominae defendere noctes nobilis obscenis tradita carminibus; (nec tamen illa suae reuocatur parcere famae, turpior et saecli uiuere luxuria.) has inter grauibus cogor deflere querelis, supplicis a longis tristior excubiis. ille meos numquam patitur requiescere postis, arguta referens carmina blanditia: ``Ianua uel domina penitus crudelior ipsa, quid mihi iam duris clausa taces foribus? cur numquam reserata meos admittis amores, nescia furtiuas reddere mota preces? nullane finis erit nostro concessa dolori, turpis et in tepido limine somnus erit? me mediae noctes, me sidera plena iacentem, frigidaque Eoo me dolet aura gelu: tu sola humanos numquam miserata dolores respondes tacitis mutua cardinibus. o utinam traiecta caua mea uocula rima percussas dominae uertat in auriculas! sit licet et saxo patientior illa Sicano, sit licet et ferro durior et chalybe, non tamen illa suos poterit compescere ocellos, surget et inuitis spiritus in lacrimis. nunc iacet alterius felici nixa lacerto, at mea nocturno uerba cadunt Zephyro. sed tu sola mei, tu maxima causa doloris, uicta meis numquam, ianua, muneribus. te non ulla meae laesit petulantia linguae, quae solet irato dicere tota loco, ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas triuio peruigilare moras. at tibi saepe nouo deduxi carmina uersu, osculaque impressis nixa dedi gradibus. ante tuos quotiens uerti me, perfida, postis, debitaque occultis uota tuli manibus!'' haec ille et si quae miseri nouistis amantes, et matutinis obstrepit alitibus. sic ego nunc dominae uitiis et semper amantis fletibus aeterna deferor inuidia.' XVII ET merito, quoniam potui fugisse puellam nunc ego desertas alloquor alcyonas. nec mihi Cassiope solito uisura carinam, omniaque ingrato litore uota cadunt. quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, uenti: aspice, quam saeuas increpat aura minas. nullane placatae ueniet fortuna procellae? haecine parua meum funus harena teget? tu tamen in melius saeuas conuerte querelas: sat tibi sit poenae nox et iniqua uada. an poteris siccis mea fata reponere ocellis, ossaque nulla tuo nostra tenere sinu? a pereat, quicumque ratis et uela parauit primus et inuito gurgite fecit iter! nonne fuit leuius dominae peruincere mores (quamuis dura, tamen rara puella fuit), quam sic ignotis circumdata litora siluis cernere et optatos quaerere Tyndaridas? illic si qua meum sepelissent fata dolorem, ultimus et posito staret amore lapis, illa meo caros donasset funere crinis, molliter et tenera poneret ossa rosa; illa meum extremo clamasset puluere nomen, ut mihi non ullo pondere terra foret. at uos, aequoreae formosa Doride natae, candida felici soluite uela choro: si quando uestras labens Amor attigit undas, mansuetis socio parcite litoribus. XVIII HAEC certe deserta loca et taciturna querenti, et uacuum Zephyri possidet aura nemus. hic licet occultos proferre impune dolores, si modo sola queant saxa tenere fidem. unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? quod mihi das flendi, Cynthia, principium? qui modo felices inter numerabar amantis, nunc in amore tuo cogor habere notam. quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant an noua tristitiae causa puella tuae? sic mihi te referas, leuis, ut non altera nostro limine formosos intulit ulla pedes. quamuis multa tibi dolor hic meus aspera debet, non ita saeua tamen uenerit ira mea ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo lumina deiectis turpia sint lacrimis. an quia parua damus mutato signa colore? et non ulla meo clamat in ore fides? uos eritis testes, si quos habet arbor amores, fagus et Arcadio pinus amica deo. a quotiens teneras resonant mea uerba sub umbras, scribitur et uestris Cynthia corticibus! an tua quod peperit nobis iniuria curas, quae solum tacitis cognita sunt foribus? omnia consueui timidus perferre superbae iussa neque arguto facta dolore queri. pro quo diuini fontes et frigida rupes et datur inculto tramite dura quies; et quodcumque meae possunt narrare querelae, cogor ad argutas dicere solus auis. sed qualiscum es resonent mihi `Cynthia' siluae, nec deserta tuo nomine saxa uacent. XIX NON ego nunc tristis uereor, mea Cynthia, Manis, nec moror extremo debita fata rogo; sed ne forte tuo careat mihi funus amore, hic timor est ipsis durior exsequiis. non adeo leuiter noster puer haesit ocellis, ut meus oblito puluis amore uacet. illic Phylacides iucundae coniugis heros non potuit caecis immemor esse locis, sed cupidus falsis attingere gaudia palmis Thessalus antiquam uenerat umbra domum. illic quidquid ero, semper tua dicar imago: traicit et fati litora magnus amor. illic formosae ueniant chorus heroinae, quas dedit Argiuis Dardana praeda uiris; quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma gratior, et (Tellus hoc ita iusta sinat) quamuis te longae remorentur fata senectae, cara tamen lacrimis ossa futura meis. quae tu uiua mea possis sentire fauilla! tum mihi non ullo mors sit amara loco. quam uereor, ne te contempto, Cynthia, busto abstrahat e nostro puluere iniquus Amor, cogat et inuitam lacrimas siccare cadentis! flectitur assiduis certa puella minis. quare, dum licet, inter nos laetemur amantes: non satis est ullo tempore longus amor. XX HOC pro continuo te, Galle, monemus amore, (id tibi ne uacuo defluat ex animo) saepe imprudenti fortuna occurrit amanti: crudelis Minyis dixerit Ascanius. est tibi non infra speciem, non nomine dispar, Theiodamanteo proximus ardor Hylae: hunc tu, siue leges umbrosae flumina siluae, siue Aniena tuos tinxerit unda pedes, siue Gigantea spatiabere litoris ora, siue ubicumque uago fluminis hospitio, Nympharum semper cupidas defende rapinas (non minor Ausoniis est amor Adryasin); ne tibi sint duri montes et frigida saxa, Galle, neque expertos semper adire lacus: quae miser ignotis error perpessus in oris Herculis indomito fleuerat Ascanio. namque ferunt olim Pagasae naualibus Argon egressam longe Phasidos isse uiam, et iam praeteritis labentem Athamantidos undis Mysorum scopulis applicuisse ratem. hic manus heroum, placidis ut constitit oris, mollia composita litora fronde tegit. at comes inuicti iuuenis processerat ultra raram sepositi quaerere fontis aquam. hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles, hunc super et Zetes, hunc super et Calais, oscula suspensis instabant carpere palmis, oscula et alterna ferre supina fuga. ille sub extrema pendens secluditur ala et uolucres ramo summouet insidias. iam Pandioniae cessat genus Orithyiae: a dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin. hic erat Arganthi Pegae sub uertice montis grata domus Nymphis umida Thyniasin, quam supra nullae pendebant debita curae roscida desertis poma sub arboribus, et circum irriguo surgebant lilia prato candida purpureis mixta papaueribus. quae modo decerpens tenero pueriliter ungui proposito florem praetulit officio, et modo formosis incumbens nescius undis errorem blandis tardat imaginibus. tandem haurire parat demissis flumina palmis innixus dextro plena trahens umero. cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros, prolapsum leuiter facili traxere liquore: tum sonitum rapto corpore fecit Hylas. cui procul Alcides iterat responsa, sed illi nomen ab extremis fontibus aura refert. his, o Galle, tuos monitus seruabis amores, formosum Nymphis credere uisus Hylan. `Tu, qui consortem properas euadere casum, miles ab Etruscis saucius aggeribus, quid nostro gemitu turgentia lumina torques? pars ego sum uestrae proxima militiae. sic te seruato, ut possint gaudere parentes, ne soror acta tuis sentiat e lacrimis: Gallum per medios ereptum Caesaris ensis effugere ignotas non potuisse manus; et quicumque super dispersa inuenerit ossa montibus Etruscis, haec sciat esse mea.' XXII QVALIS et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates, quaeris pro nostra semper amicitia. si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, (Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia ciuis,) sic mihi praecipue puluis Etrusca dolor. tu proiecta mei perpessa es membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo. proxima supposito contingens Vmbria campo me genuit terris fertilis uberibus.