quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium. naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis subleuem. et a mortis limine restituam. quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur. nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae oblectant cum mens anxia peruigilat. id gratum est mihi me quoniam tibi dicis amicum. muneraque et Musarum hinc petis et Veneris. sed tibi ne mea sint ignota incommoda Mani neu me odisse putes hospitis officium accipe quis merser fortunae fluctibus ipse ne amplius a misero dona beata petas. tempore quo primum uestis mihi tradita pura est iucundum cum aetas florida uer ageret multa satis lusi. non est dea nescia nostri. quae dulcem curis miscet amaritiem. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors abstulit. o misero frater adempte mihi. tu mea tu moriens fregisti commoda frater. tecum una tota est nostra sepulta domus. omnia tecum una perierunt gaudia nostra. quae tuus in uita dulcis alebat amor. cuius ego interitu tota de mente fugaui haec studia atque omnes delicias animi. quare quod scribis Veronae turpe Catullo. esse quod hic quisquis de meliore nota frigida deserto tepefactet membra cubili. id Mani non est turpe. magis miserum est. ignosces igitur si quae mihi luctus ademit haec tibi non tribuo munera cum nequeo. nam quod scriptorum non magna est copia apud me. hoc fit quod Romae uiuimus. illa domus. illa mihi sedes. illic mea carpitur aetas. huc una ex multis capsula me sequitur. quod cum ita sit nolim statuas nos mente maligna id facere. aut animo non satis ingenuo. quod tibi non utriusque petenti copia posta est. ultro ego deferrem copia siqua foret. non possum reticere deae qua me Allius in re iuuerit. aut quantis iuuerit officiis. ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium. sed dicam uobis. uos porro dicite multis milibus. et facite haec carta loquatur anus. omnibus inque locis celebretur fama sepulti. notescatque magis mortuus atque magis. nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat. nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam scitis. et in quo me corruerit genere. cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis. maesta neque assiduo tabescere pupula fletu cessaret. tristique imbre madere genae. qualis in aerii perlucens uertice montis riuus muscosa prosilit e lapide qui cum de prona praeceps est ualle uolutus per medium densi transit iter populi dulce uiatori lasso in sudore leuamen. cum grauis exustos aestus hiulcat agros. hic uelut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda uenit iam prece Pollucis iam Castoris implorata. tale fuit nobis Allius auxilium. is clausum lato patefecit limite campum. isque domum nobis. isque dedit dominam. ad quam communes exerceremus amores. quo mea se molli candida diua pede intulit. et trito fulgentem in limine plantam innixsa arguta constituit solea. coniugis ut quondam flagrans aduenit amore Protesilaeam Laodamia domum inceptam frustra nondum cum sanguine sacro hostia caelestes pacificasset heros. nil mihi tam ualde placeat Ramnusia uirgo. quod temere inuitis suscipiatur heris. quam ieiuna pium desiderat ara cruorem. docta est amisso Laodamia uiro coniugis ante coacta noui dimittere collum quam ueniens una atque altera rursus hiemps noctibus in longis auidum saturasset amorem. posset ut abrupto uiuere coniugio. quod scibant Parcae non longo tempore abesse si miles muros isset ad iliacos. nam tum Helenae raptu primores Argiuorum coeperat ad sese Troia ciere uiros. Troia. nefas. commune sepulcrum Asiae Europaeque. Troia. uirum et uirtutum omnium acerba cinis. qualiter et nostro letum miserabile fratri attulit. ei. misero frater adempte mihi. ei. misero fratri iucundum lumen ademptum. tecum una tota est nostra sepulta domus. omnia tecum una perierunt gaudia nostra. quae tuus in uita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra. nec prope cognatos compositum cineres. sed Troia obscena Troia infelice sepultum. detinet extremo terra aliena solo. ad quam tum properans fertur lecta undique pubes Graecae penetrales deseruisse focos ne Paris abducta gauisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. quo tibi tum casu pulcerrima Laodamia ereptum est uita dulcius atque anima coniugium. tanto te absorbens uertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum quale ferunt Graii Pheneum prope Cyllenaeum siccare emulsa pingue palude solum quod quondam caesis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris eri pluribus ut caeli tereretur ianua diuis. Hebe nec longa uirginitate foret. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo qui tamen indomitam ferre iugum docuit. nam neque tam carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepotis alit qui cum diuitiis uix tandem iuuentus auitis nomen testatas intulit in tabulas. impia derisi gentilis gaudia tollens suscitat a cano uolturium capite. nec tantum niueo gauisa est ulla columbo compar quae multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpere rostro quam cum praecipue multiuola est mulier. sed tu horum magnos uicisti sola furores ut semel es flauo conciliata uiro. aut nihil aut paulum cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica. quae tamen etsi uno non est contenta Catullo rara uerecundae furta feremus herae ne nimium simus stultorum more molesti. saepe etiam Iuno maxima caelicolum coniugis in culpa flagrantem concoquit iram noscens omniuoli plurima furta Iouis. at quia nec diuis homines componier aequum est ingratum tremuli tolle parentis onus. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio uenit odore domum. sed furtiua dedit mira munuscula nocte ipsius ex ipso dempta uiri gremio. quare illud satis est si nobis is datur unis quem lapide illa dies candidiore notat. hoc tibi quod potui confectum carmine munus pro multis Alli redditur officiis. ne uestrum scabra tangat rubigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia. huc addent diui quam plurima quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis. sitis felices. et tu simul et tua uita. et domus in qua olim lusimus. et domina. et qui principio nobis terram dedit auspex a quo sunt primo omnia nata bona. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est. lux mea. qua uiua uiuere dulce mihi est.